image Strona Główna       image SKFAB00GBB       image ceelt smp       image Artykul1       image ArmyBeasts       image 2006 nov p3       

Odnośniki

[ Pobierz całość w formacie PDF ]

26,47 adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum
gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
26,48 qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse
est tenete eum
26,49 et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
26,50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in
Iesum et tenuerunt eum
26,51 et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et
percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
26,52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint
gladium gladio peribunt
26,53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam
duodecim legiones angelorum
26,54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
26,55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus
conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
26,56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli
omnes relicto eo fugerunt
26,57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et
seniores convenerant
26,58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et
ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
26,59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium
contra Iesum ut eum morti traderent
26,60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo
falsi testes
26,61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
26,62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te
testificantur
26,63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut
dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
26,64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis
sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
26,65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc
egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
26,66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
26,67 tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in
faciem ei dederunt
26,68 dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
26,69 Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum
Iesu Galilaeo eras
26,70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
26,71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu
Nazareno
26,72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
26,73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam
et loquella tua manifestum te facit
26,74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus
cantavit
26,75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me
negabis et egressus foras ploravit amare
27,1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi
adversus Iesum ut eum morti traderent
27,2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
27,3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit
triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
27,4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
27,5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
27,6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in
corbanan quia pretium sanguinis est
27,7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
27,8 propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum
diem
27,9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et
acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
27,10 et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
27,11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex
Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
27,12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
27,13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
27,14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
27,15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum
quem voluissent
27,16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
27,17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum
qui dicitur Christus
27,18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
27,19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi
multa enim passa sum hodie per visum propter eum
27,20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban
Iesum vero perderent
27,21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi
dixerunt Barabban
27,22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
27,23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis
clamabant dicentes crucifigatur
27,24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua
lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
27,25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
27,26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
27,27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum
universam cohortem
27,28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
27,29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in
dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
27,30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
27,31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis
eius et duxerunt eum ut crucifigerent
27,32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc
angariaverunt ut tolleret crucem eius
27,33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
27,34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
27,35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
27,36 et sedentes servabant eum
27,37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
27,38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
27,39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
27,40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si
Filius Dei es descende de cruce
27,41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
27,42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat
nunc de cruce et credemus ei
27,43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
27,44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
27,45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam
nonam
27,46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani
hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
27,47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
27,48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit
harundini et dabat ei bibere
27,49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
27,50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
27,51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra
mota est et petrae scissae sunt
27,52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • blacksoulman.xlx.pl