Odnośniki
|
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
IV 37 " 2 Recto tibi invictoque moriendum est. Quid porro prodest paucos dies aut annos lucrificare? Sine missione nascimur. IV 39 " 2 6 Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida: magnanun rerum species ad se vocat et extollit. Quemadmodum flamma surgit in rectum, iacere ac deprimi non potest, non magis quam quiescere: ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior, quo vehe- mentior fuerit. Sed felix, qui ad meliora hunc impetum dedit: ponet se extra ius dicionemque fortunae. Secunda temperabit, adversa comminuet et aliis admiranda despicier. Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia. Illa enim utilia vitaliaque sunt. At haec eo, quod superfluunt, nocent: sic segetem nimia sternit ubertas, sic rami nimio onere franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas. Idem animis quoque evenit, quos immoderata felicitas rumpit qua non tantum in aliorum iniuriam, sed etiam in suam utuntur. Qui hostis in quemquam tam contumeliosus fuit quam in quosdam voluptates suae sunt? Quorum impotentiae atque insanae libidini ob hoc unum possis ignoscere, quod quae fecere patiuntur. Nec immerito hic illos furor vexat. Necesse est enim in immensum exeat cupiditas, quae naturalem modum transilit. Ille enim habet suum finem, inania et exlibidine orta sine termino sunt. Necessaria meritur utilitas: supervacua quo redigis? Voluptatibus itaque se mergunt, quibus in consuetudinem adductis carere non possunt et ob hoc miserrimi sunt, quod eo pervenerunt, ut illis quae supervacua fuerant, facta sint necessaria. Serviunt itaque voluptatibus, non fruuntur, et mala sua, quod malorum ultimum est, et amant. Tunc autem est consummata infelicitas, ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent, et desinit esse remedio locus, ubi quae fuerant vitia, mores sunt. V 42 " 1 Nec est mirum ex intervallo magna generari: mediocria et in turbam nascentia saepe fortu- na producit, eximia vero ipsa raritate commendat. V 42 " 3 Multorum, quia imbecilla sunt, latent vitia, non minus ausura, cum illis vires suae placu- erint, quae illa, quae iam felicitas aperuit. 135 V 42 " 6 Hoc itaque in his, quae affectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere debe- mus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi. Quaedam supervacua sunt, quaedam tanti non sunt. Sed hoc non pervidemus, et gratuita nobis videntur, quae carissime constant. V 43 " 2 Quidquid inter vicina eminet, magnum est illic, ubi eminet. Nam magnitudo non habet mo- dum certum: comparatio illam aut tollit aut deprimit. Navis, quae in flumine magna est, in mari parvula est. V 43 " 5 Si honesta sunt quae facis, omnes sciant, si turpia, quid refert neminem scire, cum tu scias? O te miserum, si contemnis hunc testem! V 44 " 5 Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus. Nemo in nostram gloriam vixit nec quod ante nos fuit, nostrum est: animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra fortunam licet surgere. V 44 " 7 Quid est ergo, in quo erratur, cum omnes beatam vitam optent? Quod instrumenta eius pro ipsa habent et illam, dum petunt, fugiunt. Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt: ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae impenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro. Quod evenit in labyrintho properantibus: ipsa illos velocitas implicat. V 45 " 5 Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis illigamus ac deinde dissolvimus: tan- nun nobis vacat? Iam vivere, iam mori scimus? Tota illo mente pergendum est, ubi provideri debet, ne res nos, non verba decipiant. V 45 " 12 13 Recognosce singulos, considera imiversos: nullius non vita spectat in crastinum. Quid in hoc sit mali, quaeris? Infinitum. Non enim vivunt, sed victuri sunt. Omnia differunt. Etiamsi attenderemus, tamen nos vita praecurreret: nunc vero cunctames quasi aliena transcurrit et ultimo die finitur, omni perit. V 47 " 11 ...Sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velis vivere. 136 V 47 " 21 Hoc habent inter cetera boni mores: placent sibi, permanent. Levis est malitia, saepe mu- tatur, non in melius, sed in aliud. V 48 " 2 3 Nec potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitares suas convertit: alteri vivas oportet, si vis tibi vivere. Haec societas diligenter et sancte observata, quae nos homines hominibus miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani, plurimum ad ...interiorem societatem amiciriae colendam proficit. Omnia enim cum amico communia habebit, qui multa cum homine. V 48 " 12 Aperta decent et simplicia bonitatem. Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensan- dum erat, ut sufficeret necessariis: nunc quae dementia est supervacua discere in tania tempo- ris egestate? V 49 " 2 3 Infinita est velocitas temporis, quae magis apparet respicientibus. Nam ad praesentia in-
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
zanotowane.pldoc.pisz.plpdf.pisz.plblacksoulman.xlx.pl
|